monumenta.ch > Victricius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 7, 2
Non enim potest genus non esse, ex cuius materia figmentoque diffusa per omnes humani corporis fetura succrevit. Ergo, sanctissimi fratres, primum id scire debemus, homines inter se non natura, sed loco et tempore, et opere, et cogitatione distare. Diversitas enim unitati extranea est. Unitas late sine sui diffunditur detrimento.